monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, IV.A quo tempore historiae fecit initium, et quomodo Constantino signum crucis ostenditur, et qui imperatores et Caesares per idem fuere tempus. <<<     >>> VI.De derogatione paganorum.

Cassiodorus, 1, CAPUT V.Quomodo Constantinus Christianum dogma cognoverit; et de miraculis crucis, et morte Maxentii.

1 Cumque iam opus non esset interprete, sed aperte imperatori monstratum fuisset quid de Deo credere conveniret, mox die facta sacerdotes Christi convocans, de dogmate consulebat. At illi sacros libros offerentes, de Christo loquebantur, suaque dicta ex propheticis comprobabant. Signum vero quod apparuerat ei, dicebant tropaeum esse victoriae adversus infernum, quam victoriam ascendens in coelos egit Christus, crucifixus et mortuus, et tertia die resurgens, secundum quod sperandum esse dixerunt: quia post huius vitae terminum circa finem saeculi praesentis, omnes homines resurgant, et immortales existant: alii quidem ad praemia rerum, quibus bene vixerunt; alii ad supplicia, eo quod ab eis mala sint gesta.
2 Esse tamen etiam in delictis quae committuntur hic occasionem salutis purificationemque peccati: nondum initiatis quidem baptismatis adeptionem secundum ecclesiasticam legem, initiatis autem custodiam, ne delinquant. Sed quia hoc agere omnino paucorum sanctorumque virorum est, docebant quoque purificationem secundam ex poenitentia constitutam; clementem enim esse Deum, et veniam tribuere delinquentibus, si poenitentiam agentes studeant eam operibus roborare.
3 Haec sacerdotibus explanantibus, admiratus imperator prophetias de Christo ita promissas, iussit viros eruditos ex auro et lapidibus pretiosis in vexillum crucis transformare signum quod Labarum vocabatur. Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius erat, eo quod imperatorem praecedere, et adorari id a militibus moris esset. Unde praecipue Constantinum reor nobilissimum decus imperii Romani in signum mutasse crucis; ut frequenti visione atque cura desuescerent a priori more subiecti; et eum solum arbitrarentur Deum quem coleret imperator, vel quo duce atque auxiliatore uteretur adversus hostes.
4 Semper enim hoc signum proponebatur ante ordines universos, quod maxime laborantibus aciebus in praeliis adesse praecipiebat. Constituit itaque certos signiferos, qui in eo laborarent; quorum opus erat ut vicibus humeris veherent illud, et omnes acies ita lustrarent. Fertur enim quidam, eo quod aliquando ferens hoc signum, repente hostibus invadentibus expavisset, dedissetque illud alteri devehendum; cumque se de praelio subtraxisset et iacula declinasset, subito percussus interiit; ille vero qui sacrum suscepit tropaeum, multis se iaculantibus permansit illaesus.
5 Mirabiliter enim divina regente virtute, sagittae hostium figebantur in signo; a signifero autem inter pericula protinus evolabant. Dicitur autem neque alium unquam huius signi ministrum, ut solet, in bello vulnere mortuum, aut cladem captivitatis perpessum. [SOZOMEN., lib. I, cap. 3, p. 404.]
6 Congressus ergo circa pontem Milvium vicit, in flumine necato Maxentio. Erat enim annus septimus imperii Constantini. Inter haec Diocletianus Salonae defunctus est [An. Dom. 315]. [SOCRATES, lib. I, cap. 2, p. 7.]
Cassiodorus HOME

bav824.15 bnf1603.10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik